748. Postea locutus est angelus ductor cum invitatis de decem comitibus suis, quod ex mandato introduxerit illos, et monstaverit illis magnifica palatii principis, et mirifica ibi, et quod epulati sint ad mensam cum illo; et quod postea locuti sint "cum sapientibus nostris;" ac petiit, "ut liceat illis etiam vobiscum sociare aliquem sermonem." Et accesserunt, et collocuti sunt. Et unus sapiens ex viris nuptiarum dixit, "Intelligitis quid significant illa quae vidistis?" Dixerunt quod parum; et tunc quaesiverunt illum, cur sponsus nunc maritus in tali vestitu fuit. Respondit, quod sponsus nunc maritus repraesentaverit Dominum, ac sponsa nunc uxor repraesentaverit ecclesiam, quia nuptiae in caelo repraesentant conjugium Domini cum Ecclesia; "inde est quod super illius capite esset cidaris, et ille indutus pallia, tunica, et ephodo, sicut Aharon; et quod super sponsae nunc uxoris capite esset corona, et illa induta chlamyde sicut regina; sed cras erunt aliter amicti, quia repraesentatio haec modo perstat hodie." [2.] Quaesiverunt iterum, "Quia ille repraesentavit Dominum, et illa Ecclesiam, cur illa ad dextram ejus sedit?" Respondit sapiens, "Quia duo sunt quae faciunt conjugium Domini et Ecclesiae, amor et sapientia, ac Dominus est Amor, et Ecclesia est Sapientia, et sapientia ad dextram amoris est, sapit enim homo ecclesiae sicut a se, et sicut sapit, recipit amorem a Domino; dextra etiam significat potentiam, et potentia amori est per sapientiam: sed ut dictum est, post nuptias mutatur repraesentatio, nam tunc maritus repraesentat sapientiam, et uxor sapientiae ejus amorem, verum hic amor non est amor prior, sed est amor secundarius, qui est a Domino uxori per sapientiam mariti; amor Domini, qui est amor prior, est amor sapiendi apud maritum; quare post nuptias ambo simul, maritus et ejus uxor, repraesentant ecclesiam. [3.] Quaesiverunt denuo, "Cur non vos viri stetistis ad latus sponsi nunc mariti, sicut sex virgines steterunt ad latus sponsae nunc uxoris?" Respondit sapiens, "Causa est, quia nos hodie numeramur inter virgines, ac numerus sex significat omnes et completum." At dixerunt, "Quid hoc?" Respondit, ""Virgines" significant ecclesiam, et ecclesia est ex utroque sexu; quare etiam nos quoad ecclesiam sumus virgines; quod ita sit, constat ex his in Apocalypsi, "Hi sunt, qui cum mulieribus non inquinati sunt, virgines enim sunt, et sequuntur Agnum quocunque vadit" (xiv. 4):
et quia "virgines" significant ecclesiam, ideo Dominus assimilavit illam "Decem virginibus invitatis ad nuptias" (Matth. xxv. 1 seq.):
et quia per Israelem, Zionem et Hierosolymam, significatur ecclesia, ideo toties in Verbo dicitur "Virgo et filia Israelis, Zionis et Hierosolymae:" Dominus etiam describit conjugium suum cum Ecclesia his verbis apud Davidem, "Regina ad dextram tuam in auro optimo Ophiris, ....de implexis auri vestis ejus, in acupictis adducetur Regi, virgines post illam amicae ejus ....venient in palatium Regis"" (Psalm. xlv. 10-16 [B. A. 9-15]). [4.] Postea dixerunt, "Numne conveniens est, ut aliquis sacerdos adsit et ministret in his?" Respondit sapiens, "Hoc in terris est conveniens, non autem in caelis, propter repraesentationem Ipsius Domini et Ecclesiae; hoc in terris non sciunt; at usque apud nos administrat sacerdos desponsationes, et consensum audit, recipit, confirmat et consecrat: consensus est essentiale conjugii, et reliqua, quae sequuntur, sunt ejus formalia."