749. Post haec angelus ductor accessit ad sex virgines, et quoque narravit illis de comitibus suis, et petiit, ut dignarentur illos suo consortio; et accesserunt, sed cum prope erant, subito recesserunt, et ingressae sunt gynaeceum, ubi etiam virgines amicae illarum erant. Hoc viso, angelus ductor secutus est illas, et quaesivit, cur absque loquendo cum illis tam subito recesserint; et responderunt, "Non potuimus appropinquare." Et dixit, "Cur hoc?" Et responderunt, "Non scimus, sed percepimus aliquid quod repulit et retroduxit nos, ignoscant." Et angelus rediit ad suos comites, et dixit responsum et addidit, "Auguror quod vobis non sit amor sexus castus; in caelo amamus virgines ex illarum pulchritudine et elegantia morum, et impense amamus illas, sed caste." Ad hoc riserunt ejus comites, et dixerunt, "Recte auguraris; quis potis est videre tales pulchritudines prope, et non aliquid cupere?"