True Christian Religion (Chadwick) n. 759

Previous Number Next Number See English 

759. Ex hoc est, quod omnis ecclesia ex videntibus per confirmationes constabilita, appareat sicut unica sit in luce, et quod omnes reliquae, quae dissentiunt, sint in tenebris; nam videntes per confirmationes, sunt non absimiles noctuis, quae vident lucem in umbra noctis, ac interdiu solem et ejus radios sicut caliginem. Talis fuit et quoque est omnis ecclesia quae in falsis, quando ab antesignanis sibi visis ut lyncei semel fundata est, qui matutinam lucem sibi fecerunt ex propria intelligentia, et vespertinam ex Verbo. Numne Ecclesia Judaica, quando prorsus vastata est, quod erat cum Dominus noster in mundum venit, ex suis scribis et legisperitis, alte clamavit, quod quia habebat Verbum, sola in lumine caelesti esset, cum tam en Messiam seu Christum, qui erat ipsum Verbum et omne in omnibus ejus, crucifixerunt? Quid aliud clam at ecclesia, quae per "Babyloniam" apud Prophetas et in Apocalypsi intelligitur, quam quod sit regina et mater omnium ecclesiarum, et quod reliquae, quae recedunt, sint proles spuriae, quae excommunicandae? et hoc tametsi Dominum Salvatorem ex solio et altari detrusit, et se super imposuit. (2.) Numne omnis ecclesia usque ad summe haereticam, quando semel recepta est, clamore implet regiones et urbes, quod sola sit orthodoxa, et oecumenica, et quod apud se sit evangelium, quod angelus volans in medio caeli annuntiavit? (Apoc. xiv. 6.) Et quis non audit echo vocis illorum ex vulgo, quod ita sit? Numne universa Synodus Dordrechtana vidit praedestinationem aliter quam sicut stellam e caelo cadentem super capita illorum, et illud dogma osculati sunt, sicut Philistaei idolum Dagonis in fano Eben Eser Asdodi, et sicut Graeci Palladium in templo Minervae? Nam illud palladium religionis vocaverunt, non scientes quod stella cadens sit meteoron ex luce fatua, quae dum incidit in cerebrum, confirmare potest omne falsum, quod fit per fallacias, usque ut credatur lux vera, ac decretum ut stella fixa, et tandem ut juretur quod sit sidus siderum. (3.) Quis persuasius loquitur de certitudine suae phantasiae, quam naturalista atheus? Numne ad Divina Dei, caelestia caeli, et ad spiritualia ecclesiae toto pectore ridet? Quis lunaticus non credit fatuitatem suam esse sapientiam, et sapientiam esse fatuitatem? Quis ex visu oculari dignoscit fatuam lucem ligni putris a luce lunae? Quis qui balsamica aversatur, ut faciunt uterino morbo affectae, non illa repellit a naribus, et maleolentia illis praefert: et sic porro. Haec adducta sunt, illustrationis causa, ad sciendum, quod a solo naturali lumine non cognoscatur, quod ecclesia consummata sit, hoc est, quod in meris falsis sit, priusquam veritas e caelo in sua luce affulget. Quia falsum non videt verum, sed verum videt falsum; et omnis homo talis est, quod possit videre et comprehendere verum, dum id audit; sed confirmatus in falsis, non potest inferre illud in intellectum ut maneat, quoniam non aliquem locum invenit: et si forte intrat, turma falsitatum congregata illud ut heterogeneum ejicit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church