True Christian Religion (Chadwick) n. 760

Previous Number Next Number See English 

760. QUOD ULTIMUM HOC TEMPUS ECCLESIAE CHRISTIANAE, SIT IPSA NOX, IN QUAM DESIERUNT ECCLESIAE PRIORES.

Quod in hac tellure post creationem ejus fuerint quatuor Ecclesiae in communi, quarum una successit alteri, constare potest ex Verbo tam Historico quam Prophetico, imprimis apud Danielem; apud hunc quatuor illae ecclesiae describuntur per statuam Nebuchadnezari visam in somnio (cap. ii.); et postea per quatuor bestias e mari ascendentes (cap. vii.). Prima Ecclesia, quae vocanda est Antiquissima, ante diluvium exstitit, cujus consummatio seu exitus describitur per diluvium. Altera Ecclesia, quae vocanda est Antiqua, fuit in Asia, et quoad partem in Africa, quae consummata est et periit per idololatrias. Tertia Ecclesia erat Israelitica, incepta a promulgatione Decalogi super Monte Sinai, et continuata per Verbum a Mose et Prophetis conscriptum, et consummata seu finita per profanationem Verbi, cujus plenitudo fuit tempore, quo Dominus in Mundum venit; quare Ipsum, qui fuit Verbum, crucifixerunt. Quarta Ecclesia est Christiana a Domino per Evangelistas et Apostolos instaurata: hujus binae epochae fuerunt, una a tempore Domini usque ad Concilium Nicaenum, et altera ab illo Concilio usque ad hodiernum diem; verum haec in progressu tripartita est, in Graecam, Romano-Catholicam, et Reformatam; attamen omnes hae vocatae sunt Christianae. Praeterea intra quamvis ecclesiam communem fuerunt plures particulares, quae tametsi recesserunt, usque nomen a communi retinuerunt, sicut haereses in Christiana.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church