True Christian Religion (Chadwick) n. 785

Previous Number Next Number See English 

785. Quod in omni re internum et externum sit, et quod externum pendeat ab interno, sicut corpus a sua anima, constat ex singulis in mundo rite lustratis. Apud hominem hoc manifestum est; universum ejus corpus ex mente ejus; et inde in singulis, quae procedunt ab homine, est internum et externum; in omni actione ejus est voluntas mentis, et in omni loquela est intellectus mentis, similiter in omni ejus sensu. In omni ave et bestia, immo in omni insecto et verme, est internum et externum tum etiam in omni arbore, planta et germine, immo in omni lapide et pulvisculo humi. Ad illustrandum hoc, sufficiunt aliqua, de bombyce, ape et pulvere. Internum bombycis est, ex quo fertur externum ejus ad concinnandum sericum, et postea ad evolandum ut papilio. Internum apis est, ex quo fertur externum ejus ad sugendum mel ex floribus, et ad struendem cellas in mirabiles formas. Internum pulvisculi humi, ex quo fertur externum ejus, est ejus nisus ad fecundandum semina, exhalat ex sinulo suo aliquod, quod se infert in intima seminis, et hoc producit, et illud internum sequitur vegetationem ejus usque ad novum semen. Simile fit in oppositis, in quibus etiam est internum et externum; sicut in aranea, cujus internum, ex quo fertur externum ejus, est facultas et inde inclinatio ad struendum telam artificiosam, e cujus medio insidietur muscis involantibus, quas comedit: parile est in omni alio verme noxio, tum in omni serpente, et quoque in omni fera silvae: similiter in omni homine impio, astuto et doloso.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church