True Christian Religion (Chadwick) n. 786

Previous Number Next Number See English 

786. QUOD NOVA HAEC ECCLESIA SIT CORONA OMNIUM ECCLESIARUM, QUAE HUC USQUE IN TERRARUM ORBE FUERUNT.

Quod quatuor ecclesiae in communi a principio in hac tellure fuerint, una ante diluvium, altera post diluvium, tertia Israelitica, et quarta nominata Christiana, supra ostensum est; et quia omnes ecclesiae pendent a cognitione et agnitione unius Dei, cum quo homo ecclesiae potest conjungi, et omnes quatuor ecclesiae non in illa veritate fuerunt, sequitur quod una ecclesia illis quatuor successura sit, {1}quae unum Deum cognoscet et agnoscet. Divinus Amor Dei non aliud pro fine habuit, cum creavit mundum, quam ut hominem conjungat Sibi, et Se homini, et sic habitet cum homine. Quod ecclesiae priores non in veritate fuerint, est quia Antiquissima Ecclesia, quae fuit ante diluvium, coluit Deum invisibilem, cum quo nulla conjunctio dabilis est; Antiqua Ecclesia, quae fuit post diluvium, similiter; Ecclesia Israelitica coluit Jehovam, qui in Se est Deus invisibilis (Exod. xxxiii. 18-23). sed sub forma humana, quam Jehovah Deus per angelum induit, in qua visus est Mosi, Abrahamo, Sarae, Hagari, Guideoni, Josuae, et quandoque prophetis; quae humana forma fuit repraesentativa Domini venturi, et quia haec fuit repraesentativa, ideo etiam omnia et singula ecclesiae illorum facta sunt repraesentativa. Quod sacrificia et reliqua cultus illorum repraesentaverint Dominum venturum, et quod illa abrogata sint, dum venit, notum est. Quarta autem est ecclesia, quae vocata est Christiana, quidem oretenus agnovit Deum unum, sed in tribus personis, quarum unaquaevis singulatim seu per se, esset Deus, et sic trinitatem divisam, et non in una Persona unitam, inde haesit in mente idea trium Deorum, tametsi in labiis vox unius Dei. Et insuper doctores ecclesiae, ex ipsa sua doctrina, quam post Concilium Nicaenum concinnarunt, docent quod credendum sit in Deum Patrem. Deum Filium, et Deum Spiritum Sanctum, omnes invisibiles, quia ante mundum in simili essentia Divina existentes, (et tamen cum Deo invisibili, ut supra dictum est, non dabilis est conjunctio,) adhuc nescientes, quod Deus unus, qui invisibilis, in mundum venerit, et assumpserit Humanum, non modo ut redimeret homines, sed etiam ut visibilis fieret, et sic conjungibilis, nam legitur, "Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum;....et verbum caro factum est" (Joh. i. {2}1, 14);

et apud Esaiam:

"Puer natus est nobis, et Filius datus est nobis,...cujus nomen,...Deus Heros, Pater aeternitatis" (ix. 5 (B.A. 6));

et apud Prophetas pluries, quod Ipse Jehovah in mundum venturus Sit, et futurus Redemptor, quod etiam factus est in Humano, quod assumpsit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church