4625. [a]. Principia quae sunt secundum ordinem, nempe vera fidei, animari possunt a Domino, quia secundum ordinem sunt, et cum vivificantur fiunt affectiones veri; principia falsi non ita, at si affectiones bonae sunt, tunc principia non vera possunt flecti in vera, et sic quasi mutari, et sic salvari homo; nusquam autem nisi sint affectiones bonae.