4626. [a]. De charitate et fide Charitas datur absque fide, ut apud infantes et gentiles, ii facile se instrui patiuntur, ut patet ab illis quae de infantibus et gentilibus dicta sunt. Fides vero absque charitate non datur, sicut haec tria, 1) credere quod Dominus redemit se, et salvavit se ab inferno, qui non amat Dominum aut proximum, [tales] hoc non credunt, si dicunt se credere, est ore non corde; corde credere est ex amore, absque amore non afficitur, quare est fides oris. 2) Credere quod omne bonum a Domino, nisi charitas sit, inde nec bonum, quare nec scit quid vere bonum, putat corporeum et mundanum esse ipsum bonum, quare non credit ipsum bonum a Domino, ei ipsum bonum ignotissimum est. 3) Qui credit quod omne malum ab ipso, is in charitate erit, et sic sciet distinguere inter bonum et malum, qui non in charitate putat bonum esse malum, et malum esse bonum, quare nulla ei fides, inde constare potest, quod nusquam aliqua fides dabilis sit nisi charitas, seu quod ideam, quod nusquam implantari possit nisi in bono charitatis, nec produci nisi a bono charitatis, hoc est a novo voluntario.