Spiritual Experiences Minor (Buss) n. 4630

Previous Number Next Number See English 

4630. [a]. De infortuniis fidelium Loquutus cum spiritibus angelicis de infortuniis fidelium, quos notum est aeque pati et adhuc plus quam infideles; causa dicta, quod quidam eorum sic in tentationes mittantur, quidam ideo, ne sibi tribuant bonum, si enim illi exciperentur, tunc tribuerunt id suae bonitati, ita sibi meritum et justitiam vindicarent, quod ne fiat, illi aeque in infortunia communia mittuntur, ut pereant quoad vitam, et quoad opes et possessiones aeque ac alii; si vero tales non essent, quod tribuerent inde sibi bonum, saepius a communi infortunio exciperentur; ita sunt latentes causae quae agunt, notum enim est, cum infortunium instet, quod plures fideles cogitent de bono, et sic quod propter bonum quod egerunt parcerentur, et si tunc parcerentur, gloriarentur quod ideo quia boni, et sic objicerent malis hoc, proinde bonum sibi vindicarent.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church