4634. [a]. Ex his patet quid proximus in sensu interno nempe quod Dominus, dein Regnum Domini in coelo et in terra, tum omnes qui in Regno Domini sunt, secundum omnes gradus charitatis et fidei, ita cum omni differentia et varietate, quae infinita est.