Spiritual Experiences Minor (Buss) n. 4635

Previous Number Next Number See English 

4635. [a]. De ordine in quem homo nascitur Si homo esset absque malo haereditario, in ipsum ordinem Divinum nasceretur, nempe in amorem in Dominum, et in amorem erga proximum, cui sic implantata forent omnia et singula quae sunt fidei; sicut animalia quae in ordinem suum nascuntur, in affectiones iis naturales nascuntur, et tunc iis insunt omnia quae vitae eorum sunt; cum vero contra ordinem tunc aliter.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church