4636. [a]. Antiquissimae Ecclesiae filii ita fere nati sunt, nempe in affectiones boni, et affectiones veri, quare in ipsis affectionibus inerat quicquid boni et veri, quod doctrina fidei docet, sed usque temporis tractu per instructionem, experientiam, inspirationem et revelationem illis datum est scire omnia quae essent fidei, quibus illico intus assentiebatur, sic ut perceptionem eorum haberent, quia concordabant affectionibus.