4644. [a]. De perceptione Loquutus cum spiritibus de perceptione, quod duplex sit perceptio, una quae in civilibus et moralibus, et est justi et recti; altera in coelestibus et spiritualibus, et est boni et veri; illa est pro homine in mundo, et actualiter datur; haec pro homine in altera vita, seu pro ejus spiritu; illa est interior seu superior, haec est exterior seu inferior; estque haec planum illius; nam bonum et verum influere potest in justum et rectum, ut in secum correspondens: quod perceptionem inferiorem seu in civilibus et moralibus attinet, datur apud homines et est justi et recti, et vocatur sensus communis, qui perceptionem justi habent, possunt illico ex paucis quae sciunt, percipere num justum est vel non; at qui perceptionem recti habent, non possunt ita sed ex legibus et talibus quae didicerunt: illa quod praestantior hac, constat: hae perceptiones dantur actualiter; at hodie non datur perceptio boni coelestis et veri spiritualis, boni coelestis data est apud eos qui fuerunt ab Ecclesia coelesti, et vocatur perceptio boni, estque immediate a Domino: perceptio veri datur apud illos qui conscientiam habent, sed secundum verum quod didicerunt, sibi impresserunt, et norunt; hae quoque a Domino per conscientiam, vocantur sic spirituales, sed quanta differentia patet: ex perceptione in civilibus et moralibus vocantur rationales, ex perceptione boni vocantur coelestes, et veri spirituales, et sunt eminenter rationales.