4645. [a]. Quod sicut arbor cadit, maneat, quomodo intelligendum Memoria Quamdiu homo vivit, est in ultimo ordinis, habet memoriam corpoream, quae crescit, et in qua radicanda sunt illa quae sunt memoriae interioris, inde quo plus concordantiae et correspondentiae boni et veri sunt in illis, et inter illas, eo plus vitae a Domino habet, et plus perfici potest in altera vita; at memoria ea exterior seu corporea est, in qua radicantur interiora: homo post mortem quidem secum habet memoriam exteriorem seu corpoream omnem seu omnia et singula ejus, sed ea non amplius crescere potest, et ubi non est, nova concordantia et correspondentia formari non potest, et tamen omnia ejus memoriae interioris ibi etiam terminantur in ejus memoria exteriore, tametsi hac uti non licet; ex his constare potest, quid sit, quod sicut arbor cadit, maneat [Eccl. XI: 3] ; non quin perfici queat qui in bono, perficitur immensum usque ad sapientiam angelicam, sed correspondentem concordantiae et correspondentiae quae fuit inter interna et externa, dum vixit in mundo. Post vitam corporis nemo recipit externa sed interiora et interna.