Spiritual Experiences Minor (Buss) n. 4646

Previous Number Next Number See English 

4646. [a]. Cum dogmatico illo, quod arbor, quo cadit, maneat, non se habet sicut explicatur, sed ita, est concordantia interni seu spiritualis hominis cum externo seu naturali, quae manet sicut cadit, utrumque secum habet homo in altera vita, internum seu spirituale terminatur in ejus externo seu naturali, ut in suo ultimo; internus seu spiritualis homo perficitur in altera vita, sed quantum concordantiae habere potest in externo seu naturali, hic autem nempe externus seu naturalis non perfici potest in altera vita sed manet qualis acquisitus est in vita corporis, et perficitur in hac per remotionem amoris sui et mundi, et sic per receptionem boni quod est charitatis, et veri quod est fidei, a Domino, inde concordantia vel non concordantia quae est arbor cum sua radice, quae post mortem manet, quo cadit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church