4647. [a]. De loquela spirituum mirabili Loquela spirituum ad loquelam hominum se habet sicut visus ad auditum, et adhuc excellentius, videt ipsas res, ex illis formas faciunt mirabiles et inexpressibiles, qui non novit autumaret, quod ex rebus non formae fiant, solum ab objectis visis, sed usque fiunt, quae formae continent perplura, in medio sui aliquid determinatum visibile, intus et circumcirca inconspicuum quod percipitur interiore visione, quae edici vocibus non possunt, momento sistuntur plura quam quae per horam possunt describi, et tamen non usque dimidium erit expressibile; haec loquela spirituum est, loquela angelorum spiritualium adhuc perfectior* est, respective sicut loquela spirituum ad humanam, loquela angelorum coelestium adhuc magis, in tali gradu eminentius. Hanc loquelam non discunt, sed illis datur, et inest absque quod discant, quisque homo secum habet illam, qui fit spiritus, et quisque spiritus qui fit angelus. * imperfectum in ms.