4648. [a]. Correspondentiae in morbis Morbi quidem ex causis naturalibus apud homines, qui non cum spiritu simul in altera vita sunt, existunt, sed quoties existunt, illuc alluunt spiritus illi morbo correspondentes, spiritus enim qui in malo et falso producunt prorsus talia quae in morbis sensu percipiuntur, ut clarissime expertus sum ab hypocritis, quod praesentia eorum intulerit dolorem dentium et gingivarum, etiam illius partis cranii, et hoc absque omni fallacia [4348, 4419, 4558-59] ; cum gravedine aliqua ventris et intestinorum laborarum, spiritus isti morbo correspondentes se ibi applicabant, quod sensu percepi, et aliquantisper loquuti; ita in caeteris morbis; inde est, quia tales spiritus ibi se applicant, et augent morbum per praesentiam suam, quod si a Domino illi removeantur, quod illico restituatur homo.