4649. [a]. Sunt enim spiritus mali et falsi quibus correspondent omnis generis morbi et aegritudines; at qui spiritu in altera vita est, talium est immunis quamdiu Dominus concedit, ut vivat in mundo; et quia cum spiritibus loquitur, et sentit praesentiam eorum, etiam talia illi nosse datur.