4650. [a]. Sed quia non credimus spiritus circa nos esse, tribuuntur omnia illa causis naturalibus; medicamina juvant, sed plus adhuc, ut ajunt, providentia Domini, et quod mirum, orant ad Deum ut restituantur, et dicunt se restitutos esse ex Deo, sed usque quisque eorum, cum extra illum statum est, tribuit naturae.