4654. [a]. * Hypocritae alterius generis sunt, qui extus loquuntur bene, et apparent sicut intellectuales (Ad. Lejel) confitentes vera quae in communi agnoscuntur ore, at nihil credentes intus, et absque conscientia: ratiocinantur bene et decore, et quandoque sapienter de rebus Divinis, sed in communi, dicentes quod ita sit, quia acceptatum a communi, in caeteris quod ita esse possit, quod sint diversae sententiae, secundum cujusvis capta principia et indoles, sic ut videantur sic sapientes ex communibus talibus, praeter plura similia, sic ut minus credant veris quam falsis: intus non credunt quicquam nisi falsum, quod non confitentur cuiquam, ob externa plura vincula: haerent semper in communi judicio de opinionibus hominum, quicunque sint, si in malo et falso, vel si in bono vel vero: hi coram mundo sapientissimi videntur. * Sidebar: Sunt hypocritae hypocritae intellectuales; tales etiam a Domino per hypocritas intelliguntur [Matth. XXIII et passim alibi]: sunt malignissimi in altera vita.