Spiritual Experiences Minor (Buss) n. 4655

Previous Number Next Number See English 

4655. [a]. De Philosophia et Libero Loquutus cum angelis de Philosophia, seu artificiali humano, per quod discet distincte cogitare, ut ajunt, quod illa inducant menti hominis et ejus visui tenebras, et adimant liberum ejus; repraesentatum hoc fuit, cum aliquid perceptibile verum diceretur, quod tales demittant se illico in terminos, et intueantur illos et eorum definitiones, et inde ideam impleant, repraesentatum hoc sicut opaca sylva, in quam se dejiciunt, ubi non vident amplius quicquam ex coelo, seu ejus luce, sed errant huc illuc, at qui in simplici bono sunt, absque talis sapientiae deliriis, quod talis sylva remota sit, et in aperto campo [sint], ubi vident circumcirca longe ad distantiam, quare simplices multo clariorem perceptionem habent quoad bonum et verum, quam taliter docti, quod quoque quisque a perplurima experientia scire potest, qui reflectit super eos: dictum etiam, quod qui in aperto campo cogitandi, absque tali obscuro inducto, sint in libero, et quod eorum status possint mutari et flecti libere, at illi vero qui in tali sapientia, quod omne suum liberum perdant, non modo quoad visum, quod manifestum est, sed etiam quoad affectionem, statim enim affectio tunc immergit se affectioni sui, et amori sui, seu gloriae suae, et sic magis stupidus fit, sic ut amor veri illico pereat; quare non possunt esse in libero, sed in servo: praeter quod tales claudant sibi coelum: hoc satis constare potest ab illis in altera vita, tales sapientes sibi videntur prae aliis sapientes, sed ne quidem unum perceptivum veri spiritualis habere possunt, illico cum veri idea obvenit, se dejiciunt in talia, et sic nihil sciunt, verbo sensus communis non iis est.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church