Spiritual Experiences Minor (Buss) n. 4662

Previous Number Next Number See English 

4662. [a]. De Spiritu Sancto Quod non Spiritus Sanctus, sed angelus loquutus ad prophetas constat ex multis locis, prophetae dicunt quod "angelus loquutus in me", etiam David, ut reor, pariter angelus ad Sachariam, ad Mariam, ad pastores, Luc. I [: 2]. Ita qui loquuti Verbum ad prophetas fuerint angeli, hi dicuntur Spiritus Sanctus, quia sanctum per illos a Domino. Spiritus Jehovae passim dicitur apud prophetas Divinum: sed Judaei, ut patres eorum, quemlibet loquentem ad se vocabant Deum, quia Deum se dicebat, ex causa de qua alibi, ideo etiam tempore adventus Domini, colebant spiritum sanctum, quod quia exstirpari non momento posset, etiam spiritus sanctus nominatur, sed intellectum sanctum spiritus, seu Divinum, ut in Veteri Testamento.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church