4663. [a]. Loquutus cum spiritibus in altera vita de spiritu sancto, quem conceptum seu quam ideam de illo habuerint, quia agnoverint pro Deo, et seorsim, ut patet a fidei articulis et canticis, quod seorsim quoque adoretur, num ideam habuerint unius, aut ut plurium, aut ut innumerabilium, dicebant varie, quod quidam ideam unius, quidam plurium, quidam innumerabilium, ab aeterno, quidam sicut cujusdam aurae Divinae, quidam sicut efflatus a Domino, quidam aliter.