4664. [a]. Praeterea sunt spiritus multi qui se venditant pro spiritu sancto, ex causa quia sunt apud Quakeros, et quidam qui apud pontifices, tum apud alios homines, qui spiritum sanctum seorsim adorant, sed hi inter fatuos prae reliquis sunt, nam spiritus qui se deum credit, is in fatuitate prae aliis, quia in summo gradu amoris sui.