Spiritual Experiences Minor (Buss) n. 4665

Previous Number Next Number See English 

4665. [a]. De loquelis spirituum et angelorum interioribus ordine Loquutus cum spiritibus de loquelis angelicis, et perceptum et dictum, quod hominum loquelae transeant in loquelam spirituum, quae hominibus est incomprehensibilis, tametsi illam in se habent, cogitant eam ita dum abstracte ab ideis materialibus et vocibus: et angelorum interiorum loquela se habet similiter ad spiritus, illis est incomprehensibilis, tametsi illam in se habent, et cum abstracte ab ideis quibus loquuntur, ita cogitant: angelorum tertii coeli spiritualium loquela est illis iterum nempe angelis secundi coeli, non comprehensibilis, tametsi habent illam in se, et per eam dum abstracte a suis ideis, cogitant. Iterum angelorum coelestium, intimorum loquela illis iterum est incomprehensibilis, ita prorsus ut nesciant quomodo se habet, fit per affectiones intimas, est copiosissima, ita ut exprimere possint momento, quorum vix centesima pars possit enuntiari ab angelis spiritualibus: ultimo, infinitum est, quod incomprehensibile, inde omnis lux sapientiae et intelligentiae.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church