Spiritual Experiences Minor (Buss) n. 4675

Previous Number Next Number See English 

4675. [a]. Quod spirituum societates habeant sua defensionalia propria Societates spirituum, qui nondum ita spirituales et coelestes sunt, ut mali genii arceantur ex oppositu, sed quae adhuc spiritus sunt, et inter se habitent, cum mali spiritus ad illos veniunt, malum illis inferre volunt, seque clam insinuare, certis modis datum iis se defendere, hae societates suo modo, aliae suo; quidam ex sexu faeminino, cum clam insinuarent se mali, tunc certo modo eos depellebant, concentrando sua quasi murmura et sic vires in eos, abigendo procul, aliae societates aliter, et per alios [modos] ; hoc repraesentatum etiam in natura, quod unumquodvis animal habet suum defensionale.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church