4676. [a]. De nefanda sphaera amoris sui Cederholm Percutere lapidem Per dies aliquot fuit apud me, et cognitus, etiam ex vita, quod putaverit esse omnium sapientissimus, et potuisse omnia efficere, sed per tales modos, quod quaereret continue aliorum naevos et vitia, et illa sciret, et quoque vulgaret, ita putans quod haberet vinctos alios, et quod illis imperare posset, sic ut ei serviant, et is magnus prae aliis fieri posset, contemnens etiam omnes alios prae se; talis fuerat, sic in amore sui et mundi prae aliis, et qui ei non servirent, vel timerent, quod omni modo persequutus, et odium foverit, contra eos: neminem vix potuit laudare ex corde.