4677. [a]. Sphaera ejus diebus illis talis fuit et tam nefanda, ut penetraret ad interiora, adeo ut non perciperem, nisi per id quod omne desiderium scribendi, et aliquid utile agendi, mihi prorsus ademtum sit, conquesti sunt alii quod similiter illis, talis nefanda sphaera fuit, ut exstingueret interiora caloris, ac induceret torporem et non agentiam animo, tandem etiam corpori; deficiente enim jucundo, deficit quoque transpiratio, et status corporis patitur, erat sicut frigus intensissimum latens quod exstinguit ignem ab interiori; tales sunt qui in sui et mundi amore sunt inhabituati, reliquis contemnentes, nullum aestimantes.