4678. [a]. Erat sphaera talis prorsus contraria sphaerae Divinae quae est usuum, sustulit singulis apud me sicut mi hi jucundum usus, ex causa quia ipse noluit ut quisquam utile faceret, nisi ut is sibi id vindicaret. Idem quia plus intellectus habuisse prae aliis crediderat, et sic prae aliis meruisse, in mundanis, videbatur sibi aliquo ferro percutere lapidem album, et illum dividere velle; ad hoc ruebat, quoties de eo cogitabatur.