Spiritual Experiences Minor (Buss) n. 4682

Previous Number Next Number See English 

4682. [a]. De aequilibrio inter coelum et infernum, tum de luce et calore in quibus coelum, et de caligine et frigore in quibus infernum Perceptum quod ubi Angeli sunt, seu coelum, quod ibi aura lucis serena sicut mane et meridiei, tum quoque calor sicut veris, et quicquid ibi in luce et tali calore est; at contra, infernales seu infernum, in atmosphaera crassa, nimbosa, et spurca, inque frigore, quod aestuat quandoque a calore cupiditatum: perceptum quod inter illa in communi aequilibrium sit, et quantum spiritus in amore, charitate et inde in fide est, tantum in aura lucis, et vicissim in atmosphaera infernali; lux in se habet intelligentiam, calor sapientiam, et caligo insaniam, et frigus seu aestus spurcis stultitiam. Quidam missus in atmosphaeram infernalem, et data ei est perceptio, et inde loquutus, dixit, quod tantus furor insaniae esset contra bonum et contra verum, ita contra Dominum, ut obstupesceret, quod nusquam resisti posset, nam nihil aliud spirabant quam caedes et talia, cum vehementia tanta, ut destruere vellent totum coelum, quare nisi a Domino hoc repelleretur, periret omne genus humanum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church