Spiritual Experiences Minor (Buss) n. 4683

Previous Number Next Number See English 

4683. [a]. De angelorum, et infernalium positu inter se, opposito Apparent omnes coram oculis qui in mundo spirituum sicut caput sursum, sed usque in se, et secundum visum angelicum, sunt angeli in positu directe, nempe capite versus Dominum, Qui in supremo, et unde omnis positus et situs, tum sicut vis agens a supra ad infra; at infernales coram visu interno et angelico, sunt capite versus infernum, et pedibus sursum, ita in positu opposito; ita ordine, etiam in obliquo sensu et infra; est enim infra infernalibus eorum supra, et est supra angelorum supra; sic invertuntur omnes successive, usque dum ad illum positum veniunt, qui eorum communis est.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church