Spiritual Experiences Minor (Buss) n. 4684

Previous Number Next Number See English 

4684. [a]. Quomodo Ecclesia repraesentat cor et pulmones Perceptum ideis spiritualibus, quomodo Ecclesia referat cor et pulmones, per cylindrum seu axem, in cujus medio coelestia amoris, et circum spiritualia, et quod a coelestibus sit influxus in spiritualia, et sic magis versus peripherias usque ad ultima, et sic quod communicatio amoris fiat ordine; ita quoque homines Ecclesiae, qui in bono, quoad animas in medio sunt, qui in vero circum, utcunque distant in tellure, et unus nesciat alterum, sunt enim animae usque in coelo; medium illud est cor, circum illud sunt pulmones, cum itaque nulla Ecclesia est, non est cor aut pulmo, inde nec communicatio cum illis qui in circumferentiis: in homine hoc erit, quia naturalia apud illum aguntur, sic ut influxus sit in naturalia.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church