Spiritual Experiences Minor (Buss) n. 4692

Previous Number Next Number See English 

4692. a]. De Providentia, et fato Loquutus cum spiritibus de Providentia, et aderant quoque qui crediderant aliquid de fato, et ostensum illis quomodo se haberet, putabant quod omnia peragerentur ex necessitate absoluta, et sic tota vita esset necessitas, proinde Dominus teneretur ad necessitatem, sic quod nihil nisi tale conservare, esset, ita quod hoc Divinum, sed ostensum illis, quod illis omne liberum sit, et si liberum non necessitas, quia tot contingentia, quae ferunt hominem in libero, ad opposita; ostensum per lapillos qui ita ponerentur ut formam aliquam formarent, tunc si necessitas foret quod poneretur unus lapillus ordine post alterum, et sic ferretur homo ex necessitate, non ultra sequentem, sed quod ita sit, quod lapilli nunc hic nunc ibi ponantur sic ut appareant sparsim, et hoc secundum liberum, et Dominus praevidet formam, nempe quo homo ex libero vult, sed determinat illi aliunde, et sic praevidet formam, et permittit ut huc et illuc eat, sic ut vitae ejus momenta appareant sicut lapilli sparsim, sed Dominus nunc hoc nunc illud interstitim implet, videt quid deest, et ubi, et hoc saepe quod proxime sequens est, post 100 vel 1000 annos, et sic porro.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church