Spiritual Experiences Minor (Buss) n. 4693

Previous Number Next Number See English 

4693. [a]. De spiritibus cum intrant in corporea hominis Spiritus non sciunt ubinam homines, quaerant, sed non indagare possunt, ita provisum quod illi non sciant, tunc enim perderent humanum genus, invadendi illos et possessos eos facerent, ut olim: cum forte in eos incidunt, cum dormiunt, tunc apparet sicut extra eos sonus clamans, et apparet sicut quidam juxta lectum ejus decidat, et sicut sub lectum pergat, et ibi maneat, homo tunc putat quod aliquod sit, seu illusio, seu visio, sed hoc inde est, mihi hoc factum aliquoties cum dormivi et ex eo evigilatus, et instructus quod id esset inde.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church