4694. [a]. De Influxu Mihi nunc per plures annos paene continue datum est appercipere quod influant omnia et singula in cogitationes et in affectiones, vicissim, et quod hoc per spiritus et angelos, sic ut ab ipsa constante experientia hoc scire possum, et quod usque illa cum bona et vera interiora essent, apparuerint prorsus sicut mea seu ex proprio, angeli enim non aliter influunt, quam ut appareat id sicut hominis, in interiore sphaera sunt, quod inde non appercipitur in exteriore seu naturali, et praeterea angeli sunt tales, ut sibi nihil vindicent quod a se, sed sciunt quod a Domino; at quibus interiora non aperta sunt, et qui non in fide sunt, quod ita sit, et quia amant se et inde proprium, ut sunt omnes qui in falsis et malis, illi hoc non possunt percipere, sicut in vita corporis, etiam post mortem cum spiritus facti, contra eorum affectionem et inde contra eorum jucundum est percipere quod ab alio influant cogitationes et affectiones, illi cum iis dicitur quod vita non sit illorum, sed quod influat, et appareant vivere ex se, hoc aversantur, volunt vivere ex se; et cum illis ostenditur ad vivum per experientiam quod omne quod cogitant, influat ab aliis, tunc quidem fatentur, quod ita sit, usque tamen paulo post renuunt et negant; hoc multa experientia confirmatum est, ita esse; et mali spiritus tametsi sciunt quod per alios loquantur et qui vocantur subjecta, et quoque dicant, cum interrogantur, quod illi subjecta nihil ex se cogitant, usque non scire volunt, quod illi ab aliis cogitent et ferantur, usque adeo ut cum dicitur illis quod si velint scire per quos, hoc renuant, et dicant se non scire velle, quia contrariatur eorum jucundo: ipsa subjecta nec aliter credunt quam quod omnia ex se cogitent et loquantur.