4700. [a]. De infernali, qui apparuit sicut draco serpens, crassus De bono naturali Erat quidam qui applicabat se sub sinistro latere capitis, sub cerebello ibi, qui aliquantum latuit, sed dictum mihi ab angelis, quod appareret magnus serpens ibi, crassus instar trabis, et dein quod ab eo exirent quatuor pedes, horrendus, quo magis horrendus non prius visus; adigebatur ad loquendum, sic cognitus, et tunc appercipiebatur qualis esset, erat hypocrita naturalis, extus bonum agens, intus non erat nisi seductivum et malum, sic ut bonum satis forte extus haberet, per quod potuit seducere paene quoscunque, quoscunque apud me videbat, seu in mea memoria, secundum eorum naturam attrahebat, et dicebatur quod aliquo ordine disponeret, ut potuissent illi inservire, seu officia praestare, hoc exercebat etiam, et dicebatur quod sic in animo haberet aliquod, ut dicebatur, coelum sibi formare, hoc traxit a vita, quod ita egerit tunc; vis attrahens erat latens, sic ut non scirent quod attraherentur, quia in eorum affectiones bonas intrabat solerter, et ita illos sibi adjungebat; dicebatur quod dein appareret sicut inglutiret eos; tales fiunt qui bonum naturale habent, et hoc malignis implent; potuit ratiocinari admodum recte de vita civili, et de illorum geniis et animis qui ibi.