4701. [a]. Praeterea etiam callebat bonum et verum genuinum externe a se repellere, ne id eum laederet, quod potuit, quia bonum ut genuinum apparens extus habuit; sed bonum genuinum interius non potuit. Haec omnia ad vivum visa seu percepta, et observabatur priusquam manifestatus, quod vera non possem cogitatione capere, quia repellebat illa quae influebant.