4703. [a]. De infernis aliqua; mures, canes muti, feles Infernum prophanorum est ad sinistrum sub terra, apparet ibi, et sunt tales quod explorent quinam sunt apud alium ut apud me, per affectiones inspiratas subjecto, et per variationes illarum, tum per intuitiones in varias partes capitis, quod quia fit per variationes affectionum, fit successive, et observabiliter multum; hi dicebantur referre mures: hi diu in me egerunt.