Spiritual Experiences Minor (Buss) n. 4704

Previous Number Next Number See English 

4704. [a]. Infernum aliud est ad pedem dextrum antrorsum, ubi tales qui explorant ordine illa quae ab oculis usque ad mentum, et quoque ad umbilicum, sed agunt tacite, et simul tunc inspirant statum extimi latentem seu quasi tranquillae voluptatis, et interea explorant, hoc pervagando illa serie sua, sic ut vix possem scire, quod hoc facerent; cum enim 4 66 inspirant volupe tacitum simul, non observatur; subjectum habent supra caput, cum autem agunt in subjectum, sicut in alium, tunc erigitur subjectum et stat incurvatus, resistendo, ita lacessunt se mutuo in inferno; penetrant cogitata satis alte, nec apparent mali, sed sunt dolosiores aliis; sunt canes muti.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church