4705. [a]. A tergo ascendebat turma secundum medullam spinalem sursum, sub caput, et altius, nec percipiebatur nisi simul, dicebatur quod essent qui referrent feles, ex illis conformati sunt qui referebant mures, querentes et lamentantes, quod sic perirent, visi sibi etiam ut mures, quaerentes auxilium; taciti sunt, blandi, dolosissimi, dum in tales agunt, nidor muris apud illos sentitur, sed divisa est turma, et sic cessavit terror.