Spiritual Experiences Minor (Buss) n. 4706

Previous Number Next Number See English 

4706. [a]. Illi qui canes muti sunt apparent in externa forma sicut boni, ita ut distingui ab illis nequeant, inspirant etiam bonum, ita ut ab aliis non aliter credi possint, ita quoque loquuntur, et agunt, sed ob finem malum et nocendi, quantum audent, et tantum faciunt quantum illis vincula externa auferuntur, non in externa forma apparent superbi, seu quid habere ab externo amoris sui, nam cum vituperati, et quoque cum vocati canes muti, nihil curabant, sed usque habent animum imperandi, in eo jucundum ponunt, quod sic per deceptionem per externa possint flectere animos aliorum quocunque velint, ita est amor sui interior apud eos.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church