4714. [a]. Quomodo autem separantur voluntarium et intellectuale perceptum est, quod sint spiritus qui sensum communem referunt, et habent situm sub occipitio, ibi mali separantur prorsus ab illis qui sunt in voluntarii bonis, et cum sepa rati sunt, non influere potest in intellectuale a voluntaria [parte], nam a voluntaria tunc nihil excitatur; pertinent illi ad provinciam cerebelli; alii ad provinciam cerebri, spiritus binarum illarum provinciarum separati prorsus sunt miraculose propter spirituales, cum tamen unum facerent; sicut in homine etiam separatum est cerebellum a cerebro, sed usque communicant, tum in communi etiam in medulla oblongata, tum in singulis fibris et nervis, adeo ut non sit fibra quae non aliquid habeat a cerebro et a cerebello, ita a voluntario et involuntario, quod nisi esset, periret homo momento, per involuntarium regitur voluntarium miraculose.