4715. [a]. Quinam in genere ad cerebellum et ad cerebrum Qui apparent in mundo quoad facies boni et dulces, sic ut non aliud credi possit, quam quod tales, et intus male de omnibus cogitant, et id non propalant, sed cogitant, modo inter suos clam, illi sunt maligni ad quae sub occipitio sunt [referentes]. At qui intus mali, et civiles, sed usque simulatorium est, quod cognosci potest, illi non ibi sunt.