4716. [[a.]] Amicitiae societates quomodo abducunt aliis jucunda Quandoque observatum quod amicitiae societates pertransiverint super caput et abstulerint omne volupe, jucundum et amaenum, ut non perciperetur nisi injucundum; etiam alii qui meliores fuerunt, cum per affectiones ad illa quae scriberem, se arctius conjunxerint, et cum talia scriberem, quibus illi non delectati, tunc se removerunt, inde quoque omne jucundum et amaenum ablatum, ita vita ideis et cogitationi, et tunc successerunt mali spiritus et genii, quia non inde per talia quae vere amaena sunt, potuerant removeri, nam in tali sphaera non esse possunt, loquutus cum iis de ea re, et agnoverunt; causa detecta est, quod arctius alligati essent affectioni rei, et sic cum se removerent, etiam removerent affectionem, nam per illos influebat, et sic cum se removerent etiam plures spiritus in nexu se avertebant a meis, et ad illorum jucundum et amaenum se converterunt, inde quoque mihi triste, et quandoque sicut in inferno.