Spiritual Experiences Minor (Buss) n. 4717

Previous Number Next Number See English 

4717. [[a.]] De hypocrita honesti, diabolo Sunt in altera vita qui ex loquela et ex sphaera inde apparent sicut honesti, et propter honestatis externum illorum induxerunt alios credere quod tales, et aestimati, et sibi ita visi sunt; et in altera vita persuadent aliis quod tales, inde illis spiritus probi circum, nihil aliud scientes; sed sunt spiritus simplices externi, qui postea removentur; tales sunt aliqui, et sunt intus spurii, in amore sui, vindictis et odiis contra illos qui sibi non favent, in crudelitate tunc, et haec omnia tegunt sub forma honesti, et per formam illam inducunt alios credere, quod talia sint justa et aequa, et quod contra tales exercenda crudelitas, et facile a talibus persuadentur; loquuntur prorsus ex honesto, sed intus sunt tales; ostensum ei qualis diabolus esset, et erat enormis, tales sunt hypocritae honesti; volunt audiri diaboli, modo possunt imperare infernis et summi inter eos esse, qui oppugnant bonum et verum; nusquam reconciliantur nisi per id quod adorentur sicut dii, prout in mundo ita volunt in altera vita; apparuerunt ad latus sinistrum ad quandam altitudinem, et a tergo ad quandam distantiam. Sed puniuntur graviter, quod etiam audivi, usque dum desistant seducere alios per speciem honesti; etiam species illa ei adempta fuit, nempe remoti simplices, et tunc alio tono loquebatur. Est tonus loquelae qui imprimis seducit, et sic quaedam gravitas externa et inde autoritas.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church