4718. [[a.]] De quodam infernali, qui perceptionem veri habuit insignem A. Lejel Inter illos fuerat in vita corporis, qui apparuit in externa forma multo ingenio et prudentia praeditus, nec quisquam autumare potuit, quin sanam rationem etiam quoad spiritualia haberet, sed compertum, quod modo naturalibus attribuerit omnia, quia naturalem modo vitam vixerat, de quo supra 4488, 4563[a] -64[a], 4654[a] ] ; perceptionem veri habuit insignem in altera vita, adeo, ut putarent, quod is potuisset converti, et cupiebat, usque adeo, ut plures a parte ejus essent, quia tali perceptione, sed ei dictum, quod id nihil faciat, sed vita, potius usus ratione ad confirmanda mala et inde falsa, et si melior fieret, indueret aliam naturam, sic removerentur mali spiritus exteriores et interiores praecipue, in quorum consortio est, et quibus alligatus, quod hoc fieri non posset [quam] intra multum tempus, et [per] vitae ejus indutae jacturam; quantum magis ad tales? ac interea inserviret malis pro organo seu subjecto, imprimis dolosis, et dolosissimis. Inde patet quod vita sit, non facultas bene ratiocinandi et appercipiendi.