4719. [[a.]] Quid rete trahere, et educere pisces Apparuit quidam qui extus apparuit sincerus, sed intus diabolus, loquela etiam sonabat sicut sincera, inde extus associabantur illi spiritus probi, simplices, qui non percipiunt interiora, sicut fit in altera vita; cum is cogitaret de eo quod attraheret simplices probos, qui quia naturales, videbatur is tanquam rete haberet et immergere, et adducere, ita allicere probos.