4720. [[a.]] De illis qui pinsunt Qui in vita corporis tales fuerunt, quod in suis operibus seu actis justi et aequi fuerunt, et usque non interius agnoverunt Deum, nec vitam post mortem, ita interius in nullo cultu fuerunt, illi apparent in altera vita pinsere, sed quod pinsitur ita, putatur esse farina, sed est stercus humanum, sicut apud prophetam legitur [Ezech. IV: 12], et sapit urinosum: etiam a tali sentitum frigus in talis meis, et vocatus a spiritibus sutor, quia in extimis naturalibus fuit, quae per calceamenta significantur.