4721. [[a.]] De status mutationibus, et quod angeli debeant esse in bono et vero in omni statu Percepi status mutationem quoad bonum et verum, in quo fueram prius, et talis ut ille mihi fuit jucundus et amaenus, dein in simili re, et non in jucundo et amaeno, sed tamen influxus erat in verum memoriae quod ille status fuerit quo delectatus, ideo attollebar, et repugnabam, inde constare mihi potuit quomodo se habet cum angelis et eorum status mutationibus, et quod in omni statu teneri poterunt in bono et vero, et tametsi idem in alio statu apparet illis injucundum et triste, usque ex reminiscentia quod ita sit, se patiantur teneri in statu boni et veri: inde quoque patuit, quomodo cum homo modo paulum resistit seu repugnat malo et falso, quod possit esse in statu opposito ad illa, et in jucundo et amaeno; quare solum animadvertentia repugnantiae, seu receptio ejus quandoque satis est, et id testatur.