4722. [[a.]] De Naturalistis Sub pede sinistro paululum sinistrorsum sunt tales qui naturae omnia tribuerunt, exploratum num credidissent quod aliquod summum numen esset, creator omnium, sed perceptum cum idea illis sisteretur, quod esset sicut inanimatum quoddam apud illos, sic ut prorsus nihil vitae ei tribuissent, ex quo constare potuit, quod non agnoverint aliquem creatorem universi, sed naturam prorsus mortuam, dicebant et quod numinis vivi ideam non possent habere.